HISTORIA LIBRI II MACHABEORUM

CAPUT I: Recapitulatio

#II Machab. VI#II Machab. VII#II Machab. X#II Machab. XI#II Machab. XII#II Machab. XV

Porro quaedam superaddita in hac epistolari recapitulatione summatim tangere curabimus. Sane in profanatione Antiochi cum cogerentur Judaei a patriis legibus recedere, duae mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse; quas, infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, carnifices per muros praecipitaverunt. Eleazarus, unus de primoribus scribarum, et vir aetate provectus, aperto ore hians compellebatur suillas carnes sacrificii manducare. Quidam vero veteres amici ejus carnes licitas secreto afferentes, rogabant ut simularet se ad imperium regis manducare, quod renuens aiebat: Adolescentibus exemplum forte malum relinquam. Et plagis peremptus, memoriam mortis suae, et exemplum virtutis reliquit. Contigit autem et septem fratres una cum matre comprehensos compelli ad esum porcinae carnis. Quibus renuentibus, jussit rex coram eis sartagines, et ollas aeneas succendi, et primogenito linguam amputari, cujus cute capitis abstracta, et summitate manuum et pedum praecisa coram matre et fratribus, missus in sartaginem torrebatur. In eumdem modum singuli fratrum, secundum ordinem geniturae, torquebantur, praemissa tamen unicuique exhortatione, ut regi obediret, et viveret. Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, singulos hortabatur patria voce, et femineae cogitationi masculinum animum inferens, dixit ad eos: Nescio qualiter in utero meo apparuistis, nec enim ego spiritum et animam donavi vobis, nec vitam; et singulorum membra non ego ipsa compegi, sed qui formavit vos, spiritum vobis iterum cum misericordia reddet, et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter legem ejus. Cumque adhuc adolescentior superesset suadebat rex matri ut adolescenti fieret in salutem. Cumque promisisset se suasuram filio, inclinata ad illum patria voce dixit: Fili, miserere mei dignus fratribus tuis effectus, suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam. Tunc rex indigne ferens se derisum, in hunc crudelius super omnes desaevit. Novissime autem, post filios et mater defuncta est. Pro hac tanti praerogativa martyrii asserunt plurimi de his septem fratribus Ecclesiam solemnizare. Additur quoque, in eadem epistola, quod, cum Judas adversus Timotheum dimicaret, apparuerunt adversariis de coelo viri quinque in equis, ducatum Judaeis praestantes; ex quibus duo Machabaeum medium habentes, armis circumseptum conservabant, in adversarios autem tela et fulmina jaciebant. Nec multo post tempore cum egrederetur Judas a Jerosolymis, ut dimicaret adversus Lysiam, apparuit praecedens eos eques in veste candida, armis aureis, hastam vibrans. Additur quoque quod Joppitae rogaverunt Judaeos, secum habitantes, ascendere scaphas, quas paraverant in die festo ad colludendum. Cumque in altum processissent, submerserunt ex eis non minus ducentos. Quamobrem Judas in nocte superveniens, portum succendit, scaphas exussit, refugos ab igne gladio peremit. Jamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit, ita ut lumen ignis appareret Jerosolymis a stadiis ducentis quadraginta. Additur quoque quod, praelio commisso apud Jamniam, plures prostrati sunt de Judaeis. Et venit Judas cum suis, ut corpora prostratorum tolleret, et in sepulcris poneret paternis. Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum, quae apud Jamniam fuerunt. Omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse. Et benedixerunt justum Dei judicium, qui occulta fecerat manifesta, et in preces conversi, rogaverunt Deum, ut delictum eorum obliteraretur. At vero vir fortissimus Judas, collatione facta a suis, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam, offerre ea ibi pro peccatis mortuorum, vel delicto illorum in sacrificium. Additur quoque quod, cum sceleratissimus Nicanor, persequeretur Judam post foedus cum eo initum, et postea factum, et comperit Judam esse in locis Samariae, et disposuit bellum committere cum eo in die Sabbati. Judaei vero, qui sequebantur Nicanorem, per necessitatem, dixerunt ei, ut honorem daret diei sanctificationis, et Deo, qui universa conspicit. At ille quaesivit ab eis: Si potens est in coelo, qui imperavit eis diem Sabbatorum. Et dixerunt: Est Deus unus in coelo potens, qui jussit agi diem septimam. At ille ait: Et ego potens sum super terram, qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Machabaeus autem cum pauci essent cum eo, formidantes imperium Nicanoris, et multitudinem, singulos illorum Judaeorum armavit, non clypei et hastae munitione, sed sermonibus optimis, et exhortationibus, praesertim exposito eis somnio quod in eadem nocte viderat in hunc modum: Viderat Oniam summum sacerdotem qui a puero in virtutibus exercitatus fuerat, manus protendentem, et orantem pro populo Judaeorum . Post hoc apparuisse, et alium virum aetate et gloria mirabili circa illum, et Oniae dixisse: Hic est amator populi Israel, hic est qui multum orat pro populo, et civitate sancta, Jeremias propheta Dei. Extendisse autem Jeremiam dextram, et dedisse Judae gladium aureum, et dicentem: Accipe sanctum gladium munus missum a Deo, quo dejicies adversarios populi mei Israel. Qua visione confortati, qui erant cum Juda impetum fecerunt in hostes et prostraverunt ex eis non minus quam triginta millia, Nicanore cum eis interfecto, et redierunt Jerosolymam benedicentes Deum; et caput Nicanoris, et manum cum humero abscissam, contra templum suspenderunt. Itaque omnes communi consilio decreverant nullo modo diem istum absque celebritate praeterire. Hic terminatur epistola Judae ad dispersionem Judaeorum. Terminata igitur epistolari recapitulatione ad prosecutionem historiae revertamur de Joanne, filio Simonis, prosequentes.